- PANCHRESTUM
- PANCHRESTUMGraece Πάγχρηςον, genus libi; quod qui conficerent, Panchrestarii dicti sunt: Suidae γλύκασμα, item ἐγχρίς; Homero, Βατρανομ. v. 39. χρηςτὸν μελίτωμα; Latinis, Dulcium, Hieronymo Dulciamen. Hocenim Dulcium et haec dulcia, dixêre placentas vel liba. Glossae, Dulcium, πλακοῦντα. Hinc Dulciarii, πλακουντάριοι. Vetus Interpres Iuvenalis Sat. 6. v. 202. mustacea dulcia interpretatur.———— ———— Mustacea perdas.Solebant enim, inquit, antea per nuptias duleia recedentibus, erogare, pro apophoretis. Graeci γλυκαντῆρας dixerunt; atque inde vox vetus Latinorum lucunter, pro dulcio vel placenta, etc. Vide Des. Heraldum ad Arnobium l. 2. Salmas, ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 32. ut et supra in voce Dulciarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.